Factum est etiam super arcam propitiatorium aureum, id est tabula aurea, ejusdem longitudinis et latitudinis, cujus et area; ut arcam tegere sufficeret. De spissitudine ejus non legitur. Hoc idem dicebatur oraculum, quia Dominus de loco illo responsa dabat. Responsum autem divinum oraculum dicitur, quia orantibus datur. Dicebatur etiam propitiatorium; quia exinde loquens Dominus propitiabatur populo, vel quia die propitiationis dicebant gloriam Domini semper ibi descendere. Ex utraque vero parte oraculi, scilicet in duobus angulis anterioribus, positi sunt duo cherubim aurei, et productiles, non scilicet fusiles, sed tussionibus malleorum producti. Sunt autem, ut dicit Josephus animalia volatilia, habentia figuram, quae a nullo hominum est inspecta. Haec dixit Moyses se in sede Dei conspexisse figurata. Cherubim unus alterum respiciebat, versis tamen vultibus in propitiatorium, duabus quoque alis expansis, et mutuo se tangentibus, velabant oraculum, alas ex opposito extendebant.